PROSTERNENDI

PROSTERNENDI
PROSTERNENDI
se ante aras et delubra Deûm ritus veterum Gentiliumin luctu, graviore praesertim, et rebus deploratis, imo et mortem ibi, in Deorum invidiam, oppetendi, occurrit in Oedipo Senecae, v. 197. et seqq.
Prostrata iacet turba per aras
Oratque mori. Solum hoc faciles
Tribuêre Dit. Delubra petunt:
Haut ut voto Numina placent.
Sed iuvat ipsos satiare Deos.
Et apud Sophoclem, qui infinitos ait ante aras se prostavisse. Sic Lucretius, l. 6. v. 1270.
Omnia denique sancta Deûm delubra replêrat
Corporibus mors exanimis, onerataque passim
Cuncta cadaveribus caelestûm templa manebant
Hospitibus, loca quae complêrant aedituents:
apud Delrium ad Sen. d. l. A' Diis ad Principes hic ritus translatus: inter quos Persarum inprimis Reges non nisi a prostratis salutari voluerunt, C. Nepos, Conone, c. 3. Vide et infra Prostratus uti de scortis Romae in Scena publice prosterni solitis, post ludos finitos, Lipsium, Electer. l. 1. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • EXOMOLOGESIS — Graece Ε᾿ξομολόγησις, vor Eccesiae, de qua sic Tertullian. de paenitentia loquens, post Baptismum peragi solita, de Poenit. c. 9. Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur ac frequentatur, Exomologesis est, quâ delictum Domino nostro… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROSTRATUS — sepeliri voluit Pipinus, apud Sugerium de Administr. sua, c. 25. ubi de Carolo M. Quia pater suus Pipinus Imperator extra in introitu vulvarum, pro peccatis Patris sui karoli Martelli, prostratum se sepeliri non supinum fecerat etc. h. e. eô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”